- POLAENUS
- POLAENUSinter amicos Hadriani Imperatoris, postea eius iussu neci traditus. Ael. Spartian. in Hadriano, c. 15. Facile de Amicis, quidquid insusurrabatur, audivit, atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos quos summis honoribus evexit, postea ut hostium locô habuit, ut Tatianum et Nepotem et Septicium Clarum. Nam Eudaemonem prius conscium Imperii ad egestatem perduxit: Polaenum et Marcellum ad mortem voluntariam adegit etc. Et ita quidem habent Palatinus Codex et editio Mediolanensis, cum vulgo legatur Polyaenum. Sed nomen hoc non est Romanum, verum Graecum purum. Forte et pro Polaenum legendum Pollienum vel Pullienum, veletiam Pollenium, quae omnia nomina Romanis fuêre in usu. Pollius et Pullius: hinc Pollienus et Pullienus. Mentio est in veterib. Inscr. M. Pullteni Prisci, et Marci Pollenii Sabini. Tamen et Polyaenus retineri potest, cum Eudaemonem etiam hîc habeamus, Salmas. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.